Briseis Achilli

Vezi toate poeziile poetului



Quam legis, a rapta
Briseide littera venit,
vix bene barbarica
Graeca notata manu.
quascumque adspicies, lacrimae fecere lituras;
sed tamen et lacrimae pondera vocis habent.
Si mihi pauca queri de te dominoque viroque
fas est, de domino pauca viroque querar.
non, ego poscenti quod sum cito tradita regi,
culpa tua est-quamvis haec quoque culpa tua est;
nam simul
Eurybates me
Talthybiusque vocarunt,

Eurybati data sum
Talthybioque comes.
alter in alterius iactantes lumina vultum
quaerebant taciti, noster ubi esset amor.
differri potui; poenae mora grata fuisset.
ei mihi! discedens oscula nulla dedi;
at lacrimas sine fine dedi rupique capillos-
infelix iterum sum mihi visa capi!
Saepe ego decepto volui custode reverti,
sed, me qui timidam prenderet, hostis erat.
si progressa forem, caperer ne, nocte, timebam,
quamlibet ad
Priami munus itura nurum.
Sed data sim, quia danda fui-tot noctibus absum
nec repetor; cessas, iraque lenta tua est.
ipse
Menoetiades tum, cum tradebar, in aurem
'quid fles? hic parvo tempore,' dixit, 'eris.'
Nec repetisse parum; pugnas ne reddar,
Achille!
i nunc et cupidi nomen amantis habe!
venerunt ad te
Telamone et
Amyntore nati-
ille gradu propior sanguinis, ille comes-
Laertaque satus, per quos comitata redirem
(auxerunt blandas grandia dona preces)
viginti fulvos operoso ex aere lebetas,
et tripodas septem pondere et arte pares;
addita sunt illis auri bis quinque talenta,
bis sex adsueti vincere semper equi,
quodque supervacuum est, forma praestante puellae

Lesbides, eversa corpora capta domo,
cumque tot his-sed non opus est tibi coniuge-coniunx
ex
Agamemnoniis una puella tribus.
si tibi ab
Atride pretio redimenda fuissem,
quae dare debueras, accipere illa negas!



qua merui culpa fieri tibi vilis,
Achille?
quo levis a nobis tam cito fugit amor?
An miseros tristis fortuna tenaciter urget,
nec venit inceptis mollior hora malis?
diruta
Marte tuo
Lyrnesia moenia vidi-
et fueram patriae pars ego magna meae;
vidi consortes pariter generisque necisque
tres cecidisse, quibus, quae mihi, mater erat;
vidi, quantus erat, fusum tellure cruenta
pectora iactantem sanguinolenta virum.
tot tamen amissis te conpensavimus unum;
tu dominus, tu vir, tu mihi frater eras.
tu mihi, iuratus per numina matris aquosae,
utile dicebas ipse fuisse capi-
scilicet ut, quamvis veniam dotata, repellas
et mecum fugias quae tibi dantur opes!
quin etiam fama est, cum crastina fulserit
Eos,
te dare nubiferis lintea velle
Notis.
Quod scelus ut pavidas miserae mihi contigit aures,
sanguinis atque animi pectus inane fuit.
ibis et-o miseram!-cui me, violente, relinquis?
quis mihi desertae mite levamen erit?
devorer ante, precor, subito telluris hiatu
aut rutilo missi fulminis igne cremer,
quam sine me
Pthiis canescant aequora remis,
et videam puppes ire relicta tuas!
si tibi iam reditusque placent patriique
Penates,
non ego sum classi sarcina magna tuae.
victorem captiva sequar, non nupta maritum;
est mihi, quae lanas molliat, apta manus.
inter
Achaeiadas longe pulcherrima matres
in thalamos coniunx ibit eatque tuos,
digna nurus socero,
Iovis
Aeginaeque nepote,
cuique senex
Nereus prosocer esse velit.
nos humiles famulaeque tuae data pensa trahemus,
et minuent plenas stamina nostra colos.
exagitet ne me tantum tua, deprecor, uxor-
quae mihi nescio quo non erit aequa modo-
neve meos coram scindi patiare capillos
et leviter dicas: 'haec quoque nostra fuit.'
vel patiare licet, dum ne contempta relinquar-
hic mihi vae! miserae concutit ossa metus.
Quid tamen expectas?
Agamemnona paenitet irae,
et iacet ante tuos
Graecia maesta pedes.
vince animos iramque tuam, qui cetera vincis!
quid lacerat
Danaas inpiger
Hector opes?
arma cape,
Aeacide, sed me tamen ante recepta,
et preme turbatos
Marte favente viros!
propter me mota est, propter me desinat ira,
simque ego tristitiae causa modusque tuae.
nec tibi turpe puta precibus succumbere nostris;
coniugis
Oenides versus in arma prece est.
res audita mihi, nota est tibi. fratribus orba
devovit nati spemque caputque parens.
bellum erat; ille ferox positis secessit ab armis
et patriae rigida mente negavit opem.
sola virum coniunx flexit. felicior illa!
at mea pro nullo pondere verba cadunt.
nec tamen indignor nec me pro coniuge gessi
saepius in domini serva vocata torum.
me quaedam, memini, dominam captiva vocabat.
'servitio,' dixi, 'nominis addis onus.'
Per tamen ossa viri subito male tecta sepulcro,
semper iudiciis ossa verenda meis;
perque trium fortes animas, mea numina, fratrum,
qui bene pro patria cum patriaque iacent;
perque tuum nostrumque caput, quae iunximus una,
perque tuos enses, cognita tela meis-
nulla
Mycenaeum sociasse cubilia mecum
iuro; fallentem deseruisse velis!
si tibi nunc dicam, fortissime: 'tu quoque iura
nulla tibi sine me gaudia capta!' neges.
at
Danai maerere putant-tibi plectra moventur,
te tenet in tepido mollis amica sinu!
et quisquam quaerit, quare pugnare recuses?
pugna nocet, citharae voxque
Venusque iuvant.
tutius est iacuisse toro, tenuisse puellam,

Threiciam digitis increpuisse lyram,
quam manibus clipeos et acutae cuspidis hastam,
et galeam pressa sustinuisse coma.
Sed tibi pro tutis insignia facta placebant,
partaque bellando gloria dulcis erat.
an tantum dum me caperes, fera bella probabas,
cumque mea patria laus tua victa iacet?
di melius! validoque, precor, vibrata lacerto
transeat
Hectoreum
Pelias hasta latus!
mittite me,
Danai! dominum legata rogabo
multaque mandatis oscula mixta feram.
plus ego quam
Phoenix, plus quam facundus
Ulixes,
plus ego quam
Teucri, credite, frater agam.
est aliquid collum solitis tetigisse lacertis,
praesentisque oculos admonuisse sui.
sis licet inmitis matrisque ferocior undis,
ut taceam, lacrimis conminuere meis.
Nunc quoque-sic omnes
Peleus pater inpleat annos,
sic eat auspiciis
Pyrrhus ad arma tuis!-
respice sollicitam
Briseida, fortis
Achille,
nec miseram lenta ferreus ure mora!
aut, si versus amor tuus est in taedia nostri,
quam sine te cogis vivere, coge mori!
utque facis, coges. abiit corpusque colorque;
sustinet hoc animae spes tamen una tui.
qua si destituor, repetam fratresque virumque-
nec tibi magnificum femina iussa mori.
cur autem iubeas? stricto pete corpora ferro;
est mihi qui fosso pectore sanguis eat.
me petat ille tuus, qui, si dea passa fuisset,
ensis in
Atridae pectus iturus erat!
A, potius serves nostram, tua munera, vitam!
quod dederas hosti victor, amica rogo.
perdere quos melius possis,
Neptunia praebent

Pergama; materiam caedis ab hoste pete.
me modo, sive paras inpellere remige classem,
sive manes, domini iure venire iube!



Comentarii

Nume (obligatoriu):

Email (obligatoriu, nu va fi publicat):

Site URL (optional):


Comentariile tale: (NO HTML)



Pune poezia Briseis Achilli pe pagina ta
Adauga link pe pagina web a site-ului tau.






Poezii despre:

Primavara

Toamna

Iarna

Iubire

Bucurie

Viata

Flori

Boala

Singuratate

Frica

Scoala

vezi mai multe

Politica de confidentialitate



Copyright 2024 © Poeziile sunt proprietatea poetilor. Toate poemele sunt reproduse in scop educational pentru informarea utilizatorului.Contact (Poeziile.com - Portal de poezie romaneasca )
Mari poeti romani